- PONTUS
- I.PONTUSregio Asiae minoris a Ponto Rege sic dicta, ab Occidente Haly fluviô, ab Oriente Colchide clausa: a Meridie minori Armeniâ, a Septentrione mari Euxinô terminata, Strabe. Prolemaeus vero, l. 5. paulo aliter; Pontus, inquit, ab occasu ere Ponti, et Thraciô et Bosporô, a Meridie regione, quae proprie Asia dicitur: a Septentrione parte maris Euxini terminatur. Est autem haec regio in qua floruit Gamba Episcopus A. C. 175. et Ecclesia insigniter, sub Diocletiano, cum aliis, pressa fuit, venenorum in primis ferax, unde et fabula de Medeae veneficiis locum videtur arripuisse. Virgil. Ecl. 8. v. 95.Has herbas, atque haec Ponte mihi lecta venena,ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto.Veneni quoque Pontici, et herbarum Ovidius quoque meminit. Seneca in Herc. Oet. Actu 2. v. 465.Quas Pontus herbas generat aut quas Thessala.Sub rupe Pindus? —— ———Virg. Georg. l. 1. v. 58.—— Virosaque PontusCastorea. — —Hinc Ponticus. Ovid. de Nuce, v. 165.Sic, ubi detracta est â te tibi causa pericli,Quod superest, tutum, Pontice Castor, habes.II.PONTUStotum illud mare quod a palude Moeotide usque in Tenedum protenditur: Sed ubi primum se arctat, a Tenedo incipiens, a casu Helles vocatur Hellespontus; ubi se expandit, Propontis, ubi iterum arctatur Thracius Bosporus, ubi autem late diffunditur Pontus Euxinus; qui curvatus in figuram Scythici arcûs committitur ostio Maeotidis paludis, idque ostium Cimmerius bosporus vocatur. Figurateautem pro quovis mari ponitur.III.PONTUSvide Ponticum. Item pagus Geldriae, Pont, apud Geldriam urbem. Item, fluv. Macedoniae, Sintiam urbem alluens, haud longe ab Heraclea urbe, quae Sintica dicitur, Steph. Item, regio Europae, pars Mysiae inferior. itidem ad mare Euxinum. Ovid. l. de Ponto.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.